Pontifex_ln Profile Banner
Leo Papa XIV Profile
Leo Papa XIV

@Pontifex_ln

Followers
1M
Following
0
Media
2
Statuses
60

Optati ingrediamini Summi Pontificis Leonis Papae XIV publicum situm.

Ex Civitate Vaticana
Joined May 2025
Don't wanna be here? Send us removal request.
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
6 days
Fidelitas Dei ad promissa eius nos docet beatitudinem quandam senectuti inesse, gaudium vere evangelicum, quod a nobis petit, ut muros evertamus neglegentiae, ubi senes saepe clauduntur. #AviEtSenes @laityfamilylife.
7
50
352
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
7 days
Custodia creatorum, pax et reconciliatio ibidem serendae missio est nostra, quam Dominus ipse nobis commisit. Terrae et pauperum clamorem audimus, quippe qui clamor ad cor Dei pervenit. Eius indignatio et nostra est, opera nostra et eius. #LaudatoSi.
11
57
430
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
13 days
8
38
250
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
14 days
Argumentum Diei Mundialis cum precibus pro Creatorum Cura est “Pacis ac Spei Semina”. Iustitia pro rebus naturae necessitas urgens: de re iustitiae agitur, quae ad societatem, pecuniam et hominum spiritum pertinet.
6
31
228
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
17 days
Petri et Pauli vita nos docet communionem, ad quam Dominus nos vocat, concordiam esse vocum vultuum, quae uniuscuiusque libertatem non delet. Semitas diversas percurrerunt Patroni nostri, mentes diversas habuerunt, quandoque inter sei convenerunt et concurrerunt evangelica semper.
13
66
470
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
18 days
Populi vestri fidem nunc aspere probatur. Credere non vult omnia responsa iam habere, sed confidere Deum esse nobiscum et gratiam suam donare nobis, Sese novissimum verbum esse dicturum et vitam victuram esse mortem.
8
12
83
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
18 days
Proximitatem Nostram significamus vexatae Ucrainae, parvulis, iuvenibus, senibus et potissimum familiis caros lugentibus. Condolemus vobis de captivis et victimis huius belli amentis.
8
45
452
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Sacerdotes dilecti, in fide crescamus exemplum imitantes Magistri et testes fiamus credibiles vocationis, quam accepimus. Si quis credit, hoc eminet: felicitas ministri redundat de conventu eius cum Christo eiusque missionem et ministerium fulcit.
6
34
211
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Divinae misericordiae committamus victimas abiecti terroris facinoris contra communitatem graecorum orthodoxorum in ecclesia S. Eliae Damaschi patrati et preces tollamus nostras pro sauciis eorumque familiis. Christianis in Vicino Oriente diximus: vobis adsumus! Universa Ecclesia.
5
54
333
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Nuntiare spem numquam nos decipere vult quandoque adverso flumine procedere, etiam adversis adiunctis manifeste acerbis, quae nullum exitum praebere videntur. At illo vere tempore magis manifestatur fidem nostram et spem non de nobis, sed de Deo descendere. #Iubilaeum2025.
4
38
275
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Quotiescumque actum fidei ad Iesum dirigimus, constituitur cum Eo necessitudinem et statim ex Eo manat gratia. Nonnumquam minime animadvertimus, sed secreto ac reali modo gratia nos attingit, quae ex interiore paulatim vitam immutat.
3
35
243
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Coram odio et vi quae agere possunt christifideles? Oportet primum orare: nostri est omne atrox nuntium et imaginem horroris vocem efficere Dei intercessionem clamantem. Dein, adiuvare. Sed etiam exstat testimonium, vocatio ut fideles maneamus Iesu, qui malum superavit de Cruce.
6
35
235
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Quomodo credere potest, post saecula, belli facinora pacem ferre neque recidere in actores? Quomodo mente concipi potest fundamenta futura poni sine vi cohaerendi, conspectus absente universitate, quae bonum commune suscitet?.
12
66
466
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Triste est inspicere virtute iuris internationalis et humani hodie neminem obligari videri, praesumpto iure alios vi obligandi substituta. Hoc hominis est indignum, humanum genus et nationum moderatores dedecet.
10
51
394
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
20 days
Gratias agere velimus et mente amplecti omnes christifideles orientales, qui malo bono respondunt: gratias, fratres et sorores, agimus vobis pro testimonio, quod potissimum praebitis apud vestras terras manentes sicut discipuli et testes Christi.
6
40
259
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
24 days
Christus Dei responsum est ad famem humani generis, cum corpus eius sit panis vitae aeternae: cum de Iesu enutrimur, pane vivo et vero, de Eo vivimus. Seipsum totum offerens. Crucifixus qui resurrexit nobis se tradit, qui ita intellegimus nos vocari, ut de Deo enutriamus nos.
8
103
825
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
24 days
Multis in Civitatibus celebratur sollemnitas Corporis et Sanguinis Christi seu #CorpusDomini et #EvangeliumHodiernum panum pisciumque narrat miraculum (Lc 9, 11-17). Praeter prodigium miraculum panum pisciumque signum est, monens dona Dei, etiam minima, eo magis crescunt quanto.
12
77
613
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
27 days
Sollemnitas #CorporisDomini fidem nostram Domini reficiat, qui inter nos re adest sub specie panis et vini. Ipse virtutem in nos infundit ad maerorem quemvis superandum, ut voluntatem eius perficiamus.
13
123
879
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
28 days
Arma fatalia, quae nunc in bellis adhibentur, ad maiorem nos ducere minantur feritatem quam antea. In nomine humanae dignitatis et iuris nationum, renovamus coram auctoribus quae Papa Franciscus dicebat: clades semper est bellum! Et iuxta verba Pii XII: «In pace nihil perditur,.
8
52
480
@Pontifex_ln
Leo Papa XIV
28 days
Cor Ecclesiae laceratur clamoribus, quae de locis belli tolluntur, potissimum de Ucraina, Irania, Terra Sancta, Gaza. Consuescendum non est nobis bello! Immo vero reiciendae sunt tamquam temptatio armorum illecebrae. #Pax.
5
47
379